Numerus atomicus cuiusdam elementi chemici est numerus protonum in nucleo huius atomi. Numerus atomicus elementum definit: ita numerus carbonii 6 est. Plerumque numerus protonum numerum neutronum electronumque aequat. Exempli gratia in carbonii atomo solito, carbonio 12 dicto, inveniuntur sex neutrones, sex protones, sex electrones. At sunt pauci atomi qui septem aut octo neutrones habent (carbonium 13 et 14, 13C et 14C notati) qui tamen dum sex protones habent carbonia sunt et isotopi appellantur quia eundem locum in classificatione periodica tenent; econtra si numerus protonum mutatur et nomen elementi aliud fit. Si numero protonum numerus electronum inaequalis est de ionte agitur hoc est forma iontica huius elementi.
Numerus atomicus littera Z e nomine linguae Theodiscae Zahl 'numerus' notatur.