Nymphalidae

Dryadula phaetusa super folium considit.

Nymphalidae sunt maxima lepidopterorum superfamiliae Papilionoideorum familia, cui sunt circa sex milia specierum, quae per plurimum orbis terrarum habitant. Hi papiliones magnitudinis mediae val magnae sunt. Plurimis speciebus est par imminutorum crurum anteriorum, et multae quiescentes planas multorum colorum alas tenent. Multis speciebus sunt colores clarissimi, inter quas species populo gratissimae sicut Danaus plexippus ac species subfamiliae Apaturinarum, tribuum Nymphalinorum Heliconiinorumque, et generis Aglais. Inferiora autem alarum latera saepe sunt hebitiora, atque in nonnullis speciebus foliorum mortuorum similia egregie videntur, vel sunt pallidiora, proprietatem crypticam efficientia, quae ut haec insecta in circumiectis lateant adiuvat.

Nexus interni


Nymphalidae

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne