Octobralia[1] (Theodisce: Oktoberfest) sunt dies festi Octobres, quae quotannis Monaci in Germania ex anno 1810 habentur; duas septimanas durant. Septembri exeunte incipiunt, et initio Octobris finiuntur. Omnium eius modi festorum, hoc Monacense maximum orbis terrarum est. Quoque anno plus quam sedecies centena milia hominum adesse solent. Octobralia sedecim dies durant, primo die solis Octobris incluso. Anno 1990, Germania iterum coniuncta festi spatium ita prorogatum est, ut tertium Octobris (Germaniae Unitatis Diem) comprehenderet. Prima Octobralia 17 Octobris 1810 eo fuerunt, quod matrimonium inter Ludovicum regis filium et Theresam pricipissam celebratum est. Cervisia in hoc festo maximi momenti est.
Octobralia incipiunt, cum magister civium cerevisiam de dolio promit vel dolium relinit. Vulgo “O’zapft is!” exclamat seu "Cervisia prompta!" vel "Dolium relinitum!" Etiam praecipua cervisia concoquitur fortior et sapore et vi. Primus potus olim Bavariae regi, nunc autem Administrorum Praesidi, apponitur. Haec cervisia in tentoriis apponitur quae vulgo Bierzelt seu "tentoria cerevisiaria" vocantur. Eiusmodi tentorium est satis capax mille hominum. Officinae braxariae cervisiam coquere et apponere non sinuntur nisi Monacenses; homines autem non solum cervisiae causa veniunt, sed etiam lauti cibi. Illi edunt farcimina, pulla (Hendl), caseatas collyras (Käsespätzle), et assam caudam bovis, quae Bavaricae cuppediae debita est.