Ornithoptera alexandrae est maximus papilio in orbe terrarum repertus.
Species a Gualterio Rothschild anno 1907 ad ornandam atque celebrandam Reginam Alexandram, uxorem Regis Eduardi VII, appellata est. Qui primus ex Europaeis hunc papilionem anno 1906 spectavit Albertus Stewart Meek fuit, conlector et scriptor a Gualterio Rothschild ad conligenda historiae naturalis in Nova Guinea specimina conductus. Quamquam primum specimen parvo sclopeto (Anglice shotgun) captum erat, Meek gradus huius insecti vitae mox cognovit, et plurima ex primis speciminibus aluit. Haec species nusquam nisi in silvis Provinciae Oro in Papua Nova Guinea orientali sitis habitare videtur.
Plurimi lepidopteristae hanc speciem in genus Ornithopteram hodie digerunt, sed ea in genera Troidem aut Aetheopteram olim digerebatur. Anno 2001, Aegidius Deslisle lepidopterista proposuit eam in unicum subgenus describendam esse, quod aliqui scriptores genus appellabant; nomen Zeunera primum subiecit, sed hoc est homonymum iunius (cum Zeunera Piton 1936 Orthoptera), et nomen nove delectum est Straatmana.[1]