Paradoxum suspendii inopinati, sive paradoxum examinis improvisi, est paradoxum epistemologicum de homine a Martino Gardner inventum, qui divinare conatur, quando futurum accidat eventum, quod improviso temporis momento factum iri narratur. Hoc paradoxo haec contineri videtur antinomia, quod aliquid inexspectati exspectatur.
Quamquam in studio philosophico magni momenti est huius paradoxi vim et naturam accurate expedire, tamen nulla de his rebus consensio, nedum constantia ultima, exstitit.[1] Schola logica hunc ad paradoxi naturam aditum praebet: proponit enim, paradoxum ex sententia sibi contradicenti oriri quae ad se ipsum referens in medulla sententiae iudicis sit. Aditum alterum schola epistemologica dat: paradoxum, quia de sententia nostra scientiae dependat, epistemologici generis esse.[2] Quamquam paradoxum esse simplex videtur, "problema magni momenti" philosophiae appellatur ob difficultates sub paradoxo.[3]