Philippus (tetrarches)

Herodis Magni regnum ab Augusto divisum ː septentrionalis et orientalis pars Philippo obvenit, colore aurantico tincta.

Philippus, nonnumquam etiam Herodes Philippus[1] dictus, mortuus anno 34[2] , ex ultimo testamento patris[3], regis Herodis Magni, ab imperatore Romano Augusto confirmato[4] fuit tetrarches Trachonitidis, Gaulanitidis, Bataneae, Auranitidis, Paniadis ab anno 4 a.C.n. usque ad 34 p.C.n. ; quae regiones omnes ultra Iordanum flumen sitae pars orientalis et septentrionalis regni paterni fuerant. Reditus annuus huius agri centum talentorum a Flavio Iosepho aestimabatur[5], minor erat igitur quam partium fratribus adsignatarum (600 talentorum Herodi Archelao, 200 talentorum Herodi Antipae)

  1. Sed haec appellatio non antiqua videtur.
  2. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.106
  3. Antiquitates Iudaicae 17.188-190
  4. Antiquitates Iudaicae 17.317-321
  5. Antiquitates Iudaicae 17.319

Philippus (tetrarches)

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne