Philosophia hodierna est philosophia nostri temporis, praesente in historia philosophiae Occidentalis aevo, quae, saeculo undevicensimo finito, disciplina munus professionale facta est, et philosophia analytica et continentalis ortae sunt.
Locutio philosophia hodierna est terminus technicus in philosophia qui certum aevum in historia philosophiae Occidentalis attingit. Quae autem locutio saepe confusa est cum philosophia recente (aliud aevum in philosophia Occidentali attingente), philosophia postmoderna (iudicia philosophorum Europaeorum de philosophia hodierna attingente), et non technico locutionis usu (ullum opus philosophicum recens attingente).