Phonetica (Graece φωνητική fere 'ars vocalis') est studium orationis humanae et sonituum eius. Maxima enim cum cura sonitus verborum exponit et quomodo fiant.
Phonetica in tres partes divisa est:
- Phonetica enuntiationis sive phonetica articulatoria: Quomodo verba enuntientur: quomodo organa vocalia sive membra corporis quae vocem exprimunt (sicut labia, lingua, etc.) locentur, formentur, moveantur.
- Phonetica acustica sive phonetica instrumentalis: Quales sint undae soni, quantis intervallis et quibus tonis emittantur.
- Phonetica auditoria: Quomodo vox sentiatur: quomodo sonus aure interiore et cerebro accipiatur.