Pictura olearia[1] est ratio picturae pigmentis in modo olei siccativi pro ligamento effectae. Inter olea siccandi usitate adhibita sunt olea plantarum Lini usitatissimi, Papaveris somniferi, Juglandis regiae, Carthami tinctorii. Genus olei varias proprietates pigmento oleario impertit, sicut quantitas coloris flavi tempusque siccandi. Certae variationes, secundum genus olei, in tremulo pigmentorum lumine videri possunt. Artifex nonnulla olea varia in una pictura adhibere potest, secundum certa pigmenta effectusque petitos. Praeterea, pigmenta ipsa certam constantiam secundum modum adhibitionis consequuntur. Oleum decoqui potest cum resina, sicut resina pinorum vel turis, ad atramentum creandum constantiae nitorisque causa.
Pigmentum olearium in picturis Buddhisticis a pictoribus in Afgania media et occidentali inter saecula quintum et decimum primum adhibebatur,[2] sed pictoribus Europaeis gratum fiebat solum saeculo quinto decimo. Usus pigmentorum oleariorum ut videtur ad occidentem medio aevo migrabat. Pigmentum olearium deinde factum est principalis modus operum artificiosorum creandorum cum pictores eius utilitates late discerent. Maior transitus in schola picturae primae Nederlandicae in Europa Septentrionali coepit, et ante summam renascentiam, technicae picturae oleariae rationes usum pigmentorum temperadorum in plurima Europa paene omnino reposuerat.
Annis recentioribus, pigmentum olearium quod cum aqua commisci potest praesto est. Pigmenta quae in aquá commisci possunt aut per artes ingeniariae aut per emulsificatorem additum fiunt qui sinit ut aquá attenuentur potius quam attenuator pigmenti, et tempora sinit, satis diluta, ut brevissima (diebus 1–3) sint, contra olea usitata (hebdomadibus 1–3).