Pinna nobilis, Latinitate classica pina,[1] (Graece πῖνα) est species magnorum bivalvium marinorum familiae Pinnidarum. Ea est in Mari Mediterraneo endemica, et ante litus ad 20 m habitare mavult.
Testa, cuius forma variat, ad 91 cm longa crescere potest. Quae, sicut testae omnium Pinnidarum, fragilis est. Interiora luculenta naccara? teguntur.[2]
Animal se ad saxa bysso adligat, qui fons byssini (vel "serici marini") est, textilis quod olim ex bysso effectum est.[3]
Annis recentioribus, Pinna nobilis paene exstincta est propter nimium piscatum — quod enim molluscum edule est — et deminutionem agrorum graminis marini et pollutionem circumiectus.[4]