Presbyter,[1] in ecclesiis quae successionem apostolicam noscunt, est qui secundum sacramenti ordinis gradum accepit. Episcopi summi sunt sacerdotes; presbyteri in munere eorum intersunt, sed diaconi sunt ordinati non ad sacerdotium sed ad ministerium. Eodem tempore presbyteri saepe sacerdotes vocantur. Tria sunt munera sacerdotum: munus regendi, ad quod pertinet populum Dei regere, et munus docendi (id est Christifideles in rebus ad fidem et mores pertinentibus erudiendi), et munus sanctificandi, quo populus Deo uniatur Deusque populo praesentetur. Ergo satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, unici et summi sacerdotis, sed in persona Christi agentem, ut actio Christi praesentetur hominibus.