Proverbium

Proverbium Mandarinicum: "Disce ad senectutem, vive ad senectutem, sed tertia pars non iam cognita."

Proverbium sive adagium est dictum simplex et solidum, populo notum crebroque iteratum, quod veritatem in communi sensu vel in activa experientia humana conditam saepe per metaphoram declarat. Proverbium fundamenta morum describens etiam praeceptum, praecipue in philosophia, appellari potest.

Proverbia linguae et culturae similia saepe mutuantur, et aliquando per plus quam unam linguam ad tempus hodiernum supersunt. Biblia Sacra (insigniter inter quae Liber Proverbiorum) et Latina aevi medii (praecipue ab opere Erasmi et aliorum adiuta) personam magni momenti in distributione proverbiorum trans Europam egerunt, quamquam paene omni culturae sunt sua exempla.


Proverbium

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne