Quercus (-us, f.) est genus plantarum ordinis Fagalium, quae glandes ferunt. Quercus est nomen complurium specierum (exstant prope 400 species) in familia Fagacearum, inter quas insignissimae sunt quercus pedunculata, quercus ilex et quercus robur. Quintus Ennius, auctor antiquus, fuit primus scriptor qui nomen Latinum huius arboris commemoravit.
Cortex quercus tannum appellatus est.
"Glans" est fructus arborum generis Quercus. Fere unum continet granum (aliquando duo), quod in dura et corio simili crusta claudit.