Ramayanum

Ramayanum vel Ramayana[1] (Sanscrite Rāmāyaṇam; scriptura devanagari रामायणं), in lingua Sanscrita composita, fons et repertorium mythologiae Hinduisticae, est carmen epicum vati Valmici adscriptum. Narrat originem dei Ramae expeditionemque eius ad insulam Taprobanam ut mulierem Sitam servet e daemone Ravana; insuper recelat traditiones cultus tam civilis quam religiosi. Hoc carmen, unum e longissimis litteraturae Sanscriticae, continet 24,000 "slocos", vel versus, in septem libris divisos, quorum primus Balakanda et septimus Uttarakanda serius additi sunt, sed de tempore redactionis auctores non consentiunt. Nomen Rāmāyaṇa dicit "iter Rami."

  1. 1829, Schlegel interprete, Ramayana id est carmen epicum de Ramae rebus gestis, poetae antiquissimi Valmicis opus. Bopp autem forma "Ramayanum" utitur, Nalus (1819) p. 201.

Ramayanum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne