Regnum Russicum

Haec pagina de regno Moscovitico narrat. Si Danielis Galiciensis regnum quaeris, vide Regnum Russiae.
Regnum Russicum:
      anno 1500;       anno 1600;       anno 1700.
Russia a Mercatore delineata (1595).

Regnum (vulgo Czarstvo[1]) Russicum[2], saepe et Moscovia, fuit civitas Russica quae saeculis quinto decimo, sexto decimo, septimoque decimo vigebat. Eius initium saepissime annus 1547 habetur, quo anno diadema regale Ioanni Severo Caesari (czari) impositum est; sed interdum et ab Ioanne Magno eius avo historia regni Russici vel Moscovitici numeratur, quia Ioannes revera se Caesarem nominabat, et quo regnante Moscua Romae tertiae nomen cepit. Post annum 1721, cum Petrus Magnus titulum imperialem assumeret, non regni, sed imperii nomen civitas Russica ferebat.


Regnum Russicum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne