Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Rioiia[1] vel Rivogia[2][3] (Hispanice La Rioja) sive Communitas Autonoma Rivogiae est provincia atque Communitas Autonoma Hispaniae Septemtrionalis, ad ripas Hiberi sita. Caput est Lucronium, urbs cum circiter 150 000 incolarum et Septemtrionalis Hispaniae capitis characteribus. Inter alia ponderis municipia Calagurris, Castrum Bilibium, Graccurris, Naiera, Sanctus Dominicus Calceatae et Arenetum sunt. Rioiia internationaliter praeclara est ob vina cum Denominatione Originis quae etiam per Alavae Meridiem et Navarrae Austroccidentem extenditur.
Rivogia Septemtrione Vasconiae (provinciae Alavae), Boreoriente Navarrae, Austroriente Aragoniae (provinciae Caesarugustae) et Occidente Meridieque Castellae et Legioni (provinciis Burgis Soriaeque) finitima est.
Rivogiae patrona Virgo Vallis Venariae (Hispanice Virgen de la Valvanera) est, cuius sanctuarium in montibus Hibericis est. Etiam ponderis monasterium Sanctus Aemilianus Cocullae (Hispanice San Millán de la Cogolla) est, ubi inveniuntur antiquissima scripta et Romanice et Vasconice servata.