Ritus transitorius est eventus ritualis qui transitum hominis ab alio statu sociali ad aliud notat. Notio rituum transitoriorum ut generalis socializationis ratio primum ab Arnoldo van Gennep in libro Rites de Passage iuste posita est ad significandos ritus qui vices transitorias notant pueritiae et plenae in tribu vel grege sociale acceptionis.[1] Notio ritus transitorii etiam adhibetur ad explorandas et describendas alias gradationes vitae hominis, per ullum gradum transitorium cum hominis status socialis mutatur. Opus Gennepianum in cogitatione anthropologica magni momenti fuit.[2] Inter gradationes sunt transitus a pubertate, ab anno septimo ad scholam superiorem, maturatio, matrimonium, et mors. Caerimonia initiatoria sicut baptismus, akika, upanayana, confirmatio, et Bar vel Bat Mitzvah ritus transitorii magni momenti hominibus eorum religionum propriarum habentur. Ritus transitorii anthropologis monstrant hierarchias sociales, aestimationes, et fides magnum momentum in certis culturis habere.