Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Alme sol, possis nihil urbe Roma
visere maius– Horatius, Carmen saeculare, 11–12
Roma[1] est urbs in Latio ad Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus est hodiernae urbis, in septem collibus aedificata est. Urbs ipsa, quae est maxima Italiae, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiectis) fere ter et quadragies centena milia.
In regione Romana orta est Latina lingua, ex qua linguae Romanicae natae sunt; inter quas et lingua Italiana, quae Romae totaque in Italia praevalet et rei publicae Italiae lingua est.
Roma caput mundi et urbs aeterna litteris saepe appellatur. Primus quem novimus Romam urbem aeternam dixisse fuit Tibullus poeta, qui[2] scripsit: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia." Atque Ovidius[3] dixit "Romanae [sc. genti] spatium est urbis et orbis idem."
Intra urbem sita est Civitas Vaticana, quae est civitas sui iuris et sedes episcopi Romani, qui simul est papa, sive praesidium Ecclesiae Catholicae Romanae. Praeterea Roma sedes est Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui ordo iuris internationalis est, nec non sedes quorundam conciliorum Nationum Unitarum (FAO, IFAD, et WFP).
Romae plurima aedificia et musea maximi momenti sunt, quae ab magna viatorum multitudine visuntur. Urbs vetus, Basilica Vaticana, Civitasque Vaticana anno 1980 patrimonium totius mundi declaratae sunt.