Abū 'Abd Allāh Ja'far ibn Muḥammad al-Rūdhakī (Persice ابو عبدالله جعفر بن محمد رودکی), vulgo Rudaki (Persice رودکی) et honoris causa Adamus Poetarum (Persice آدم الشعرا) appellatus, fuit poeta Persicus,[1] qui primus magnus linguae Persicae hodiernae homo ingeniosus aestimatur. Poemata in hodierno abecedario Persico composuit, et conditor litterarum Persicarum classicarum ab eruditis habetur. Eius poemata multa ex veterrimis poesis Persicae generibus continent, inter quae tetrastichon,[2] sed minima ex eius poematibus exstant.
Natus est Rudaki in urbe Imperii Samanidarum (hodierna Tadzikistania) anno 858; ibidem mortem obiit anno 941.
Ex 1 300 000 versuum ei tributorum, solum quinquaginta duo qasida, ghazal, et ruba'i, exque eius magnis operibus epicis, nihil nisi pauci versus in dictionariis vernaculis errantes exstant.