Scientia (declarativa)

Vide etiam paginam discretivam: Scientia.
Scientia (Graece Ἐπιστήμη) humana specie induta. Statua in Bibliotheca Celsi, Ephesi, servata.

Scientia sensu latissimo omne quod scimus aut scire possumus complectitur: omnes scientias rationales, artes, experientias, cogitationes, sollertias. Etiamsi non sit una in qua omnes consentiant scientiae definitio, constat scientiam

  • plerumque declarativam esse sive de re quadam esse
  • ea omnia quae intellegere possumus comprehendere
  • saepe (attamen non semper) experientia nasci.

Philosophi a sententia Platonis proficiscuntur: scientiam esse opinionem rectam cum scientia differentiae.[1]

Epistemologia scientiam ex omnibus partibus pertractat.

  1. Theaet. 210a: δόξα ὀρθὴ μετὰ ἐπιστήμης διαφορότητος.

Scientia (declarativa)

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne