Semele (-es vel -ae,[1] f., Graece Σεμέλη) in mythologia Graeca est filia Cadmi, regis conditorisque Thebarum, et Harmoniae uxoris.
Iuppiter ipse amore eius captus est et sic, Hera nolente, Semele filium concepit postea Dionysum seu Bacchum (apud Romanos Liberum) appellatum. Praegnans Semele ab Hera persuasa est, ut Iovem rogaret se in forma divina ostendere. Ille igitur se fecit fulgorem et per incuriam Semelam comburit; sed fetum e moriente recepit et in femore suo posuit ut fetum perficeret.
Semelae tres sorores erant: Autonoë quae propter Artemidis iram reliqua filii venatoris Actaeonis sustulit. Pentheus punitus est a Dionyso ipso, quoniam cultum Bacchicum recipere in Thebas nolebat: ita mater eius, Agaue, furore divino capta, caput ei abscidit. Tertia Ino fuit, quae filios suos Athamante natos amens occidit.