Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Septa[1] (Hispanice Ceuta et Arabice سبتة Sabtah), vel Abyla vel Septem Fratres vel Exilissa[2] (ob montes urbis), est urbs autonoma, 18.5 chiliometra quadrata lata, in Hispania et exclavatura in Septemtrionali Africae litore sita, Septemtrionales limites cum Maroco partita. A Paeninsula Hiberica Freto Gaditano separata, Septa iuxta limites inter Mare Mediterraneum et Oceanum Atlanticum iacet. Septa, iuxta cum Hispanica exclavatura Rusadire, est unum ex duobus perpetuo habitatis territoriis continentalibus in Africa. Fuit pars Provinciae Gaditanae usque ad 14 Martii 1995, cum urbis statutum autonomiae approbatum esset.
Septa, sicuti Rusadir, portus liber erat antequam Hispania se Unioni Europaeae iunxit. Anno 2011 numerus incolarum erat 82 376. Quae consistit in Christianis, Musulmanis (praesertim Arabophonis, et Libycophonis) et parvis Iudaeorum ac Indicorum Hinduistarum minoritatibus. Lingua Hispanica lingua publica est. Plerique urbis incolae ethnice Hispani sunt qui a Maroco regi abnuunt. Exploratio ab Instituto Opina societate confecta 87.9 centesimae hominum in continentali Hispania ambas urbes (Septam et Rusadir) Hispanicas considerare invenit.