The Silmarillion est collectio operum mythopoeicorum ab I. R. R. Tolkien conscriptorum, quae post mortem auctoris a Christophoro Tolkien filio edita et apud societatem Allen & Unwin anno 1977 divulgata sunt.[1][2] The Silmarillion, una cum aliis operibus Tolkienianis, prolixam sed imperfectam fabulam narrativam efficit, quae universum Terrae Mediae, ubi Hobbitus Ille et The Lord of the Rings aguntur, describit.
Cum Hobbitus Ille a lectoribus bonam iniret gratiam, editor a Tolkien, ut fabulam novo libro continuaret, desiderabat. (Haec enim ante fabulam The Lord of the Rings divulgatam facta sunt.) Itaque Tolkien ad eum fundamenta prima libri The Silmarillion inscripti misit, quae quidem ab editore per errorem paene inlecta remissa sunt. Quam ob rem Tolkien operam libro A Long Expected Party dare coepit, id est primo capiti eius, quod eo tempore "novam de Hobbitis fabulam"[conv. 1] dicebat, quae fabula The Lord of the Rings postmodo facta est.[3]
The Silmarillion ex quinque partibus constat, quarum prima, Ainulindalë, de creatione Eäe narrat, "mundi, qui est." Valaquenta, pars secunda, Valas Maiasque describit, deos in Eä versantes. Pars consequa, Quenta Silmarillion, quae maxima est omnium, de historia rerum gestarum ante et intra Primam Aetatem enarrat, inter quas bellum ad Silmarilliones spectans quod libro titulum dedit. Pars quarta, Akallabêth, historiam tradit casús Númenoris atque eius populi, quae inter Aetatem Secundam agitur. Of the Rings of Power and the Third Age tandem brevis est commentatio de rebus quae ad libros The Lord of the Rings perduxerunt, nec non quae in libris iam relatae sunt.
Quinque partes in principio opera singula futurae erant, sed Tolkien senex eas cupiebat una pervulgandas.[2] Tolkieno ante mortuo quam ut finem fabulas varias instaurandi fecerit, Christophorus res e patris vetustioribus scripturis comparavit ad librum complendum.
Lapsus in citando: <ref>
tags exist for a group named "conv.", but no corresponding <references group="conv."/>
tag was found