Singularitas nuda

Singularitas nuda in theoria relativitatis generalis est singularitas gravitationalis hypothetica sine horizonte eventus. Singularitates in foraminibus nigris ab area quae non sinit lucem effugere semper cinguntur, et ergo non possunt sine modo intermediato observari; singularitates nudae, ex contrario, sunt ex exteriore conspicuae. Opinabilis singularitatum nudarum casus magni momenti est, quia significat earum conlapsum in densitatem infinitum ab hominibus potesse spectari. Imagines machinatae quae lapsum orbis pulvis tractant has res potesse fieri monstrant; itaque docent coniecturam censurae cosmicae (quae dicit singularitates semper esse celatas) nihil ad rem pertinere.


Singularitas nuda

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne