Sinus Bengalensis

Tabula geographica Sinus Bengalensis.[1][2]

Sinus Bengalensis,[3][4] olim Gangeticus Sinus,[5] est sinus maritimus in septentrionali orientalique Oceani Indici regione situs, ubi terrae finitimae sunt India in occasum et occidentem septentrionemque, Bangladesia in septentriones, et Birmania Insulaeque Andamanenses et Nicobarenses Indiae in orientem. Eius fines in meridie sunt linea inter Sangaman Kanda, Srilancam, et maxime septentrionalem occidentalemque terram in Sumatra Indonesiae descripta. Quae regio est maximum telluris corpus aquae quod sinus iuste appellatur.

Hoc sinus in India antiqua appellabatur Kalinga Sagar, sed tempore Regiminis Britannici ortum est nomen Sinus Bengalensis, ex Bengala derivatum, regione historica cum Portus Kolkata pro aditu regni coronae in India esset. Cox's Bazar, longissimum orbis terrarum litus maritimum, et Sundarbans,[6] maxima silva manglium et habitatio naturalis Pantherae tigris tigris, animalis civici ambarum Indiae et Bangladesiae,[7] secundum eius litora inveniuntur.

Sinus Bengalensis aream superficialem 2 600 000 chiliometrorum quadratorum comprehendere plerumque aestimatur. Sinus est 2090 chiliometra longus et 1610 chiliometra latus. Eius altitudo media est 2600 metra, sed maxima est 4694 metra. Nonnulla flumina permagna in sinum defluunt: GangesHooghly, Padma, BrahmaputraIamuna, BarakSurmaMeghna, Irrawaddy, Godavari, Mahanadi, Brahmani, Baitarani, Crisna, Caveri. Inter portus magni momenti sunt Chennai, Ennore, Chittagong, Columbum, Kolkata-Haldia, Mongla, Paradip, Portus Blair, Thoothukudi, Visakhapatnam, Dhamra. Inter portus minores sunt Gopalpur, Kakinada, Payra.

  1. "Map of Bay of Benglal – World Seas, Bay of Bengal Map Location – World Atlas" .
  2. Chowdhury, Sifatul Quader (2012). "Bay of Bengal". In Islam, Sirajul; Jamal, Ahmed A.. Banglapedia: National Encyclopedia of Bangladesh (seconda ed.). Asiatic Society of Bangladesh .
  3. "Sinus Bengalensis, vel Mare Bengalense": Thomas Dilworth, New and Complete Description of the Terrestrial and Celestial Globes (p. 28 apud Google Books). "Sinus Bengalensis" etiam apud Bernardum Varenium, Geographia generalis ([p. 203 apud Google Books); (p.346 apud Google Books)
  4. Vb. adiect. etiam "Bengaliensis" (Corticaria bengaliensis, taxinomicum unius ex latridiidis nomen, bene constitutum est, et Hemidactylus bengaliensis est synonymum Hemidactyli flaviviridis, una ex gekkonidis, sed nomen Hemidactylus bengalensis etiam invenitur), rarius "Benghalensis", e.g. Ficu benghalensi (Rosales: Moraceae).
  5. Ioannes Baptista Bourguignon d'Anville, Orbis Veteribus Notus, tabula geographica (Londinii: Laurie et Whittle, 1794).
  6. Siddiqui 2012.
  7. Lytton, E. (1841). The Critical and Miscellaneous Writings of Sir Edward Lytton. Vol. 2. p. 167 .

Sinus Bengalensis

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne