Solidum

Singula insulini solidi forma crystallina.

Solidum est unus ex tribus classicis rerum corporearum statibus, quorum alii sunt gas et liquidum. Designatur a rigore structurae et quod mutationibus formae voluminisque resistit. Res solida, liquidi dissimilis, non fluit ut formam sui repressoris suscipiat, nec expanditur ut omne volumen praesens compleat sicut gas. Atomi in solido inter se arte conligantur, vel in aequabilibus cancellis geometricis (solida crystallina, inter quae metalla et communis glacies aquatilis) vel in formis inaequabilibus (solidum informe, sicut commune fenestrarum vitrum).

Gneissum metamorphicum et fasciatum
Exemplar atomorum arte conligatorum intra solidum crystallinum

Pars physicae quae de solidis tractat physica statuum solidorum appellatur, quae principalis est ramus physicae rerum corporearum densarum (inter quas etiam liquida). Scientia rerum corporearum praecipue de physicis chemicisque solidorum proprietatibus, et chemia statuum solidorum praecipue de chemica novarum rerum corporearum synthesi scientiaque inventionis et compositionis chemicae tractat.

Nexus interni

Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!



Solidum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne