Status materiae in physica formam materiae quandam distinctam indicat, quae obtinetur variando variabiles thermodynamicos sicut temperaturam, pressionem, molecularum concentrationes[1], et externos campos physicos (magneticos, electricos, etc.). Materia, cum statum suum commutat, proprietates chemicas asservat, sed proprietates physicas macroscopicas commutat.
- ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)