Telescopium[1] (Graece: tele + skopion pro skopos) est instrumentum quodlibet seu ferramentum quod res longe distantes videre sinit. Quod autem est ferramentum fundamentale astronomiae, et singularem decursum vel telescopii augmentum secuta est evolutio comprehensionis nostrae universi ipsius. Plerumque, eius inventum Ioanni Lippershey, fabro lenticularum Germanico, anno fere 1608 tribuitur. Galileus Galilei hoc instrumentum animadvertens, novam formam delineare et modelum sibi facere decrevit. Anno 1609, demonstravit primum telescopium cuius mentio facta est. Ob hoc telescopium, multa repperit ut verbi causa, quattuor ex lunis quae planeta Iovem circumeunt, quod die 7 Ianuarii 1610 accidit.
Ad tempus nostrum usque cognomine lens exploratoris agnotum, nomen telescopii primum est praepositum a Ioanne Demisiano mathematico Graeco die 14 Aprilis 1611 inter quandam cenam Romae habitum ad Galilei Galilei honorem. Qua cena, maecenate Friderico Caesio, hospes potuerunt observare satellitas Iovis per ipsum telescopium a Galileo confectum, quod feliciter hic vir scientificus secum portabat.
Sunt varia telescopiorum exempla, praecipue animadversu digni sunt refractores, qui lentibus utuntur faciem concavam habentibus in loco obiectivi, necnon telescopia catadioptrica?, quae faciem concavam ac lentem correctivam habent. Telescopium reflectivum primum est factum anno 1688 ab Isaaco Newton. Quod ferramentum fuit ea aetate discursus magni momenti quoniam chromaticam telescopiorum refractivorum aberrationem facile corrigere potuit.
Parametrum momenti singularis cuiuslibet telescopii est eius obiectivi diametrum. Telescopium astronomici laici habet generaliter diametrum inter 76 et 150 mm, quod nonnullos aspectus planetarios observare sinit ac permulta obiecta caeli profundi ut cumulos, nebulas, necnon aliquas galaxias. Telescopii, qui iis diametrum 0.20 mm habentibus praecellunt, superficiem lunae quorundamque planetum ac quantitatem magnam cumulorum nebularumque necnon galaxiarum nitidarum satis copiose aspicere permittunt.