Terrae motus est quassatio superficiei terrae propter subitam energiae liberationem in lithosphaera telluris quae undas seismicas generat.
Hominibus periculosus est propter ea quae saepe motum sequuntur: ruinae aedificiorum et in mari undae insolitae, tsunami appellatae. Secundum hodiernam theoriam tectonicae laminarum, omnes fere terrae motus, vulcanismus, et fossae naturales oriuntur e motu laminarum quae interiorem et liquidam partem telluris tegunt.
Terrae motuum studiosi magnitudinem eorum per scalam Richterianam aestimare solent. His in gradibus logarithmica, magnitudo 3 et infra motum innotabilem indicat, magnitudo 7 magnas calamitates super extensas regiones. Terrae motus Peruvianus recens fuit magnitudine 7.9.[1] Maximus eorum, qui "Magnus terrae motus Sumatra-Andaman" appellantur,[2] fuit magnitudine 9.3 anno 2004 in Oceano Indico. Ille terrae motus undas anomalas tam calamitosas, i.e. megacymata,[3] produxit, ut paene omnia litora Oceani Indici affligerentur. Terrae motus Pichilemanus recens magnitudine 6.9 fuit.