Si Deus est, unde malum ? si non est, unde bonum ?– Leibnitius, Essais de Théodicée [1]
Theodicaea (Francogallice théodicée, Graece forsan *θεοῦ δίκη[2], Neograece θεοδικία[3], vocabulum scilicet e vocibus θεός 'deus' et δίκη 'iustitia, iudicium' compositum et iustitiam Dei significans) est quaestio theologica et philosophica, quae manifestam contradictionem explanare conatur, quomodo malum, quod sane est in mundo, cum bonitate omnipotentis, omniscientis et omnipraesentis dei congruat.[4] Excutit igitur quaestionem, quomodo propitius benevolensque deus sinere possit esse mala, quamvis generatim concipiatur omnipotens, ita ut omne malum prohibeat.
Exsistentia mali velut quaestio critica ad cultum deorum attinens iam antiquissimis temporibus prolata est, e.g. a priscis Sinensibus, Indis, Persis, Sumeriis, Babyloniis, Aegyptiis. Philosophi Graeci scepticismum assequentes in medium protulerunt demiurgum (opificem rerum) – si est – mala arcere debere et, quippe cum mala essent, ob eam causam ad agnosticismum vel ad atheismum inclinabant.
Problema theodicaeae est res maximi momenti in religionibus praesertim monotheisticis. Liber Iob, exempli gratia, qui Biblia Hebraica seu Vetere Testamento continetur, de hac ipsissima quaestione tractat, nempe quomodo fieri possit, ut Deus sinat hominibus bonis ac pientissimis aliquid mali accidere. Nec modo in Litteris sanctis, verum etiam praeteritis saeculis quaestio theodicaeae identidem posita est, imprimis saeculo 20 post atrocissimum casum Holocausti, quo ad sexies centena milia Iudaeorum necati sunt, necnon saeculo 18, postquam urbs Olisipo, caput Portugalliae, anno 1755 vehementissimo ac gravissimo terrae motu eversa et paene funditus deleta est.
Vox Francogallica théodicée a Godefrido Guilielmo Leibnitio, philosopho et mathematico Germanico, excogitata et anno 1710 in opere Essais de Théodicée primo adhibita est, quamquam homines antea iam quaestionem de iustitia Dei deque exsistentia mali secum volvebant.