Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Thessalonica[1] (Graece Θεσσαλονίκη vel brevius Σαλονίκη, Iudaeo-Hispanice Salonika, Turcice Selânik, in linguis Slavicis meridianis Солун / Solun) est urbs Graeca 325 182 incolarum (anno 2011). Haec urbs antiqua, numero incolarum secunda Graeciae, usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi vel praefecturae Thessalonicae, ab anno 2011 est caput regionis (Περιφέρεια) Macedoniae Mediae. Urbi metropolitanae Thessalonicensi plus quam 814 000 incolarum (anno 2020) sunt.
Urbs, quae Sinui Thermaico adiacet, locus maximi momenti est educationis superioris, commercii, culturae ac industriae. Via Egnatia perantiqua portum Thessalonicensem cum Dyrrhachio in occidente et Constantinopoli in oriente coniungit. Patronus urbis est Sanctus Demetrius, cui basilica paleochristiana dedicata est (Aedes Sancti Demetrii). Signum Thessalonicae Turris Alba (Λευκός Πύργος) a Sinan architecto Ottomanico aedificata habetur.
Ecclesiae paleochristianae et byzantinae urbis, quae iam in Novo Testamento memorata est (duo epistulae Sancti Pauli ad Thessalonicenses missae sunt), anno 1988 ab UNESCO mundi hereditas declaratae sunt.