Titus Quinctius Atta[1] (mortuus Romae 77 a.c.n. siquidem chronicae Divi Hieronymi credimus[2]) fuit poeta Romanus, togatarum fabularum auctor. Recentissimus e tribus poetis qui hoc genus coluisse dicuntur numeraturː post eum fabula togata emarcuit quamquam Horatii tempore Attae fabulae adhuc docebantur et spectabantur[3]. Simul testatur maxime praeclaros histriones, Roscium et Aesopum, patrum memoria personas eius egisse. Ipse tamen Attae fautores laudatores temporis acti esse iudicat atque artem novam probat[4].
Atta e gente patricia Quinctia ortus erat, quae cives illustres reipublicae dedit. Nulla comoedia togata ad nos pervenit. E Quinctii Attae operibus exstant duodeviginti tantum brevia fragmenta, plerumque a grammaticis servata, qui usus aut vocabula rariora in glossariis colligebant. Duodecim tituli traditi suntː Aedilicia, Aquae caldae, Conciliatrix, Gratulatio, Lucubratio, Materterae, Megalensia, Nurus, Satura, Socrus, Supplicatio, Tiro proficiscens[5]. Fronto[6] eum in 'muliebribus' excellere aestimabat. Varro morum descriptionem apud eum laudabat[7].