Triangulum Polynesium est geographica Oceani Pacifici regio plerumque inter Havaios, Insulam Paschalem, et Novam Zelandiam adumbrata. Homines quorum culturae intra hanc figuram fiunt linguis Polynesiis utuntur, a linguistis in subgrege Malayo-Polynesiano circumscriptis, et ergo ex protolinguis Austronesiis in Asia Meridio-Orientali abhinc annorum 5000 notis deductis. Indigenae huius trianguli similes famas, artes, religiones, et scientias habent.
Anthropologi putant omnes Polynesiae culturas hodiernas ex singula protocultura deductas esse, quae a populo Malayo-Polynesio abhinc annorum fere duo milia effecta est.
Sunt unicae trianguli culturae maiores septem:
Cultura Vitiorum, proprietatibus Melanesiis et Polynesiis praesentibus cum Vitiorum terrae praeter triangulum sint, ab anthropologis pars Polynesiae saepe habetur.