Urbs Libera Gedania (Theodisce Freie Stadt Danzig; Polonice Wolne Miasto Gdańsk) fuit urbs-civitas anno 1920 sub Societatis Civitatum praesidium constituta. Territorium Gedanense maximam partem deltae Vistulae amplectebatur, limes autem eius orientalis in Nogato flumine constitutus est.[1]
Civitas finem habuit die 1 Septembris 1939, cum Germania, Adolfo Hitlero duce, bellum in Poloniam indiceret, unde Gedania in dicionem Germanicam redacta est.