Velocitas (-atis, f.) est quantitas vectorialis physica, quae positionis fluxionem metitur. Plerumque denotata est, et eius modulus celeritas nuncupatur, quae in systemate internationali unitatum (SI) unitatibus m/s datur, h.e. metris per secundum temporis divisis.
Constat secundum theoriam relativitatis specialis, ab Alberto Einstein anno 1905 excogitatam, velocitatem quam maximam esse celeritatem luminis, quam solae particulae non massam habentes, sicut photona, attingere possunt. Verum autem est quod haec corpora (massa=0) semper luminis celeritate diffunduntur.