Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Res Publica Bolivariana Venetiolae[1] seu Venezuelae[2] (rite Hispanice República Bolivariana de Venezuela) est respublica foederalis et democratica circiter 32 000 000 incolarum in septentrionali Americae Australis litore. Civitas varias insulas extra suam terram continentalem ante litus in mari Caribico sitas possidet. Respublica olim colonia Hispanica erat, quae libertatem anno 1821 adepta est.
Finitimae civitates sunt Guiana oriente, Brasilia meridie, et Columbia occidente. Civitates Trinitas et Tabacum, Granata, Sanctus Vincentius et Granatinae, Sancta Lucia atque Barbata, praeter Curacensem[3] et Arubam, quae civitates Regnum Nederlandiae constituentes sunt, et Nederlandicum municipium Boni Aëris,[4] septemtrione sunt, iuxta Venetiolanum litus. Civitas 916 445 chiliometra quadrata lata est et 31 828 000[5] incolas habet. Caput est Caracae. Venetiolani vexilli colores gilvus, caeruleus, et ruber, hoc ordine, sunt: gilvus terrae opes, caeruleus civitatis mare caelumque, et ruber sanguinem ab heroibus libertatis effusum repraesentat.
Venetiola terras rixas cum Guiana (antiqua colonia Britannica), praecipue de Essequibensi regione, et cum Columbia de Sinu Venetiolae habet. Anno 1895, post diplomaticorum conatuum annos ad solvendam rixam de finibus Venetiolanis, rixa de fluminis Essequebiae finibus dirupta est et tunc vocata est in "neutram" commissionem (a Britanniarum Regni, Civitatum Foederatarum et Russiae legatis compositam sine directo Venetiolae legato), quae anno 1899 contra terram Venetiolanam vindicationem decrevit. Venetiola sua industria petrolifera, sua ambitali? diversitate, et suis opibus naturalibus notissima est. Respublica est una ex septemdecim orbis terrarum megadiversis civitatibus, cum fauna variisima et magna protectorum biochorum varietate.
Venetiola inter urbanissimas Americae Latinae civitates est; plerique Venetiolani septentrionales urbes, praesertim caput Caracas incolunt, quae maxima reipublicae urbs est. Aliae praecipuae urbes Maracaibum,[6] Valentia, Maracaia,[7] Barquisimetus,[8] Sancti Christophori, Emerita, Barcino-Portus Crux, et Civitas Guayanensis apud situm catholic-hierarchy.org.</ref> sunt.