Vesica urinaria

Vide etiam paginam discretivam: Vesica (discretiva).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vesica urinaria
Cognitores
TA A08.3.01.001
Anatomia
Systema urinarium
Collocatio vesicae urinariae (russae pictae) in viro

Vesica urinaria[1] (TA: A08.3.01), pars systematis urogenitalis ac systematis urinarii, est membrum corporis hominis ac animalium. Sita est vesica in cavitate pelvis, sub peritoneum, igitur vesica urinaria est organum subperitoneale. Accipit urinam in cavitate suo ab utroque rene perpetuo confectam, eandem continet et mictionem regularem permittit[2]. Ergo vesica urinaria est organum cavum quoque. Superficies cavitatis vesicae de urothelio, epithelio transitionali, constituta est. Intra parietem fibrae musculares facultatem vesicae contractionis abunde inveniuntur, quod vesicam urinariam organum musculare ostendit.

Variat vesicae magnitudo affluxu ab renibus per ureteres constanter, et effluxu trans musculos sphincteres et internum et externum per urethram foras. In feminis magnitudo vesicae paulum maior fieri potest. Cum pressio intra vesicae cavitatem supra 18-20 mm H2 crescit, signa necessitatis mingendi per medullam spinalem in cerebrum mittuntur. Mictio, emissio urinae foras, simul et relaxatione musculorum sphincterium et contractione tunicae muscularis vesicae (musculi detrusoris vesicae), fit.

Examen medicum per diversos modos bene succedat: per narrationem, an tensio, an dolor adsint; per palpationem percussionemque regionis pelvicae; per urinanalysem, per echographia, per cystoscopiam, per examina urodynamica, per examina radiologica.

Diversa mala morbique circum et intra vesicam nota sunt, ut inflammationes, retentio, incontinentia, calculi, cancer, et malformationes.

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia Cap. XVIII: "Vesica urinaria est vas piriforme, situm in infima abdominis cavitate inter duplicaturam peritonei, urinae ex ureteribus recipiendae ac tempore opportuno foras emittendae destinatum.", Amstelodamum. Philippus Verheyen Universitatis Lovaniensis professor anatomiae fuit.

Vesica urinaria

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne