Longitudo | 854 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 634 m |
Decursus aquae | 574 m³/s |
Area systematis | 118.861 chm² |
Fons | Kozlov |
Ostium | apud Stettinum |
Regio | Cechia Polonia Germania |
Viadrus vel Odra[1] vel Oddera (Bohemice et Polonice: Odra ; Germanice Oder) flumen in Cechia, Polonia, et Germania est. Alia nomina sunt Viadus, Odora, Odere, Odagra, Oddora, Oddara, Odra, Odrita, Adora, Suevus fluvius.[2]
Viadrus una cum Nissa Lusatiano Poloniam et Germaniam separat. Stettini in Mare Balticum fluit. 854 chiliometra habet.
Aetate vero glaciali, Mari Baltico totaque Polonia septentrionali glaciario maximo cooperta, Viadrus per valles proglaciales in Mare Germanicum influebat.[3]
Urbes apud Viadrum: