Wyrd est notio in cultura Anglosaxonica, quae cum fato vel sorte personali fere congruit. Haec notio, notione paganorum classicorum durior erat, quia wyrd pervinci non poterat. Vocabulum factum est weird ('mirabiliter insolitus'), vocabulum Anglicum hodiernum, quod primam significationem solum in dialectis retinet. Vocabulum wyrd est cognatum Nordicum antiquum vocabuli urðr, eandem rem significans, sed etiam ut Urðr personificatum, una ex Nornis, in nomine fontis Urdae (Urðarbrunnr) etiam apparens, putei sancti in mythologia Nordica.