Zea mays[1] (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi zea[2] seu maizium[3] (Hispanice maíz, a lingua Taino mahiz), est gramen familiae Poacearum, frumentum ab Indis in Mexico australi temporibus praehistoricis, abhinc annorum 10 000 fere, primum excultum.[4][5] Foliaceae plantae caulis inflorescentias pollenaceas separatasque inflorescentias ovuliferas (spicas) parit, quarum nuclei sunt semina. Maïzium una e poalibus est quae in photosynthesi via metabolica C4 utitur ad evaporationem cavendam.
Nuclei, botanice fructus habita,[6] ut holus vel amylum in arte coquinaria adhibentur. Olmeci et Maiae permultas varietates maizii, et molitas et per nixtamalizationem commutatas, coquere solebant. A medio fere millennio tertio a.C.n., maizium per multum Americae excolebatur.[7] Tota regio retia commercii condidit in residuo et varietatibus messium maizi posita. Exeunte saeculo XV ineunteque XVI, cum America ab Europaeis colonizata esset, exploratores mercatoresque maizium ad Europam importabant, quod in alias civitates introducebant. Cultura maizii ad cetera quoque loca mundi extensa est, quod sub diversis caelis crescit. Varietates saccharo plenae, maizium dulce appellatae, pro cibo humano usitate excoluntur, dum varietates maizii agrestis pro victu animalium sunt. E granis Zeae maydis varietatis evertae maizium inflatum praeparatur.
Maizium ad usus plures per confectionem nixtamal(en) paratur. Mesoamericani varias potiones et pultes e maizio faciunt, inter quas balché, posolli(en), atolli(en), pinolli(en).[8]