Zelus? (Graece ζήλος),[1][2] sive zelotypia,[3][4] plerumque est cogitationes vel sensus instabilitatis, timoris, et anxietatis ob inopiam possessionum. Qui affectus in uno aut pluribus animi motibus consistere potest, sicut in ira, stomacho, imparitate, inopia, vel fastidio. Ab invidia distinctus primum erat, sed in nonnullis linguis, exempli gratia Anglica, significationes amborum vocabulorum plerumque commiscentur.
Zelus est usitata experientia in coniunctionibus humanis, qui etiam in infantulis quinque menses habentibus videtur.[5][6][7][8] Alii investigatores affirmant zelum esse proprietatem universam, quae in omnibus culturis invenitur.[9][10][11] Alii autem docent expressionem zelotypiae esse cuique culturae unicam.[12]
Zelus aut suspiciosus aut reactivus esse potest,[13] et saepe per seriem animi motuum vehementium et tenacium confirmatur aut adeo augetur, atque universa hominum experientia concipitur. Psychologi nonnulla exemplaria ad rationes zelotypiae investigandas proposuerunt, et res quae zelotypiam efficiant inveniuntur. Sociologi probaverunt fides aestimationesque culturales partes magni momenti agere in rebus quae zelotypiam iniciant determinandis et quomodo zelotypia in societate humana accepta sit. Biologi res vicissim inveniunt quae expressionem zelotypiae praeter conscientiam afficere possunt.
Artifices zelotypiam diu indagaverunt in photographematibus, picturis, pelliculis, carminibus, ludis scaenicis, poematibus, et libris, ac theologi religiosas zelotypiae sententias secundum scripturas eorum fidum praebuerunt.
Quia Gulielmus Shakesperius green-eyed monster ('monstrum oculis viridibus'), verba Anglica, ad zelotypiam insigniter adhibuit,[14] color viridis cum zelotypia coniungitur, ex quo locutio zelotypiá viridis deducitur.