Philaenis (Graece: Φιλαινίς) fuit meretrix saeculi IV a.C.n.; dicitur librum scripsisse de re veneria ([[De re veneria (Philaenis)|Περὶ Ἀφροδισίων]]). Cuiusdam libri oratione prosa de ea re, Philaenidi Samiae adscripti, exigua fragmenta nuper reperta sunt inter papyros Oxyrhynchi (P.Oxy. 2891).
E libro sic cognito discimus exstitisse re vera traditionem Graecam scriptorum technicorum de eroticis; eam traditionem hausivit Ovidius dum composuit carmina sua De Arte Amatoria. Philaenidem librumque eius commemorant Timaeus, Aristoteles, Chrysippus Solius, Clearchus Solius, Polybius, Athenaeus, Clemens Alexandrinus.[1] Sed Aristoteles dicit opus Philaenidis carmen esse; Athenaeus eam Leucadiam, minime Samiam, esse; atque poeta Aeschrio Samius in "epitaphio Philaenidis" praetendit eam neque meretricem neque scriptorem de re amatoria esse, istumque librum re vera a quodam "Polycrate Atheniensi" scriptum.[2]
In litteratura Graeca et Latina "Philaenis" fit nomen fictivum meretricis, ut in epigrammatibus Martialis.