Phytotelma[1] (pl. phytotelmata, (Graece φυτόν 'planta' + τέλμα 'stagnum') est corpus aquae a plantis contentum. Aqua intra has plantas cumulata pro habitatione faunae et florae consociatarum esse potest. Saepe faunae cum phytotelmatibus consociatae sunt unicae. Nonnullae magni momenti sunt; exempli gratia, nonnulli Culicidae, quae vectores morborum sunt, insigniter generis Aëdis, plerumque in phytotelmatibus nascuntur.
Classificatio phytotelmatum a Kitching anno 2000 facta[2] quinque agnoscit genera principalia: lacus bromeliacearum, certas plantas carnivoras sicut plantae urceosae, dendrotelmata (cavas arboreas aqua impletas), bambusarum internodia, et aquam axillarum (in fundamentis foliorum, petalorum, vel bractearum conlecta). Recognitio a Greeney anno 2001 facta[3] septem agnoscit genera: foramina in arboribus, axillas foliorum, flores, folia immutata, delapsas vegetationis partes (e.g., folia vel bracteas), delapsos fructuum folliculos, et "stem rots."? Prior rei recognitio a Maguire anno 1971 edita erat.[4] Liber a Frank et Lounibos anno 1983 editus[5] classificationem phytotelmatum tractans agnoscit phytotelmata bambusarum, axillarum foliorum bananarum, Bromeliacearum, Nepenthis, Sarraceniae, foraminum arboreorum, et Heliconiae.